- NEMORALIA
- NEMORALIAsacra erant in honorem Dianae celebrari solita. Gratius Cynegetic. v. 484.Spicatasque faces Sacrum ad Nemorale DianaeSistimus, et solito catuli velantur honore.Hinc et ipsa Nemoralis, Statio Theb. l. 9. v. 627.-------- quid in nostris nemoralis Delia silvis,Maenades hostiles, Thebanaque Numinaregnant?Quae et Nemorensis, in tribus lapidibus antiquis, annotante Stewechiô Electis ad Arnobium l. 4. Vide quoque G. Elmenhorstium ad eund. Ibid. ubi veteris Inscr. meminit, DIANAE. NEMORENSI. Alterius item, DIAN. REGINA. UNDARUM. DECUS. NEMORUM. Nempe illat,Montium custos nemorumque ----------apud Horatium Carm. l. 3. ode 22. hincque Nemus κατ᾿ ἐξοχὴν dicta aedes ei sacra, in Aricino nemore, de quo vide insra in voce Nemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.